monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 28, 6
Quod ita esse demonstrant hi qui sub dio dormientes lucente luna, postquam surrexerint, inveniunt capita sua largissimo rore madentia. Sed et recentes carnes si sub luna iacuerint, fluida mox putredine corrumpuntur. Idemque significat pecorinum cerebrum, vel etiam viscera marinorum animalium, quae sunt humectiora, necnon arborum medullae.